- STROBILUS
- STROBILUSGraece ςτρόβυλος seu ςτροβύλιον, proprie pineam nucem siguificat, qualem in insignibus suis Augustam Vindelicorum praeferre, ex Velsero diximus, suô locô: ob similitudinem, Inauris genus, gestamen ex auro Barbarorum quorundam. Ideo Beatus Rhenanus, cum apud Tertullian. l. de veland. Virgin. putâsset in prima sua editione pro Crohulos Barbarorum legi debere Scrobulos, quod diminuti vum est a scrobe, aurium nempe foramina, per quae Barbari traiciebant gemmas et annulos; in altera editione reponit Strobulos. Et certe ςτρόβυλος Iulio Polluci Onomast. l. 1. c. 9. n. 17. et l. 4. c. 20. Latine turbo redditur a Rud. Gualtero. Er apud eundem, l. 5. c. 16. ςτροβύλια, Inaures, in mundo muliebri, inter ἐνώτια, ἐλλόβια etc. reponuntur, quas Interpretes Rotulas reddunt: Unde colligere est, Inaures fuisse formâ rotundâ; seu turbinatâ, qualis pineae nucis. Hinc Bartholinus Proverb. c. 25. v. 12. ex vulgata Versione, Inauris aurea et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem oboedientem ubi Gap desc: Hebrew Schol. ενώτιον χρύσεον καὶ πίνωσις χρυσῆ, Inauris aurea et pinosis aurea: per Pinosin intelligi posle ait, istiusmodi Inauris genus, pineae nucis seu Strobili formam referens. Nisi melius pro Pinosi Hieronymus vertat Margaritum fulgens, LXX. σάρδιον πολυτελὲς. Chald. Paraphrastes, vasa smaragdina, vide Casp. Bartholin. de Inauribus Veterum c. 3. Sed et Στρόβιλος, saltationis genus Veterib. et quidem ex foedis fuit, a versatione nomen nactum. Eôdem vocabulô motus is insignitus est, cum in modum turbinis versarentur, quod hodieque fit. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 18. ubi de Saliatione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.